Ernestus Cassirer


Ernestus Cassirer (natus familia Iudaica Vratislaviae die 28 Iulii 1874; mortuus est Urbe Novo Eboraco die 13 Aprilis 1945) fuit philosophus Germanicus. Alma mater eius fuit Universitas Marpurgensis. In Universitate Hamburgensi usque ad annum 1933 docuit, deinde propter Nazismum primo in Sueciam, postea in Civitates Foederatas refugit, ubi professor Universitatis Gothoburgensis ac deinde Universitatis Yalensis factus est.
Epistemologiam neo-Kantianam sub ductu Arminii Cohen excoluit, opera quoque de philosophia et historia scientiae conscripsit, praesertim de theoria relativitatis et mechanica quantica. Postea ad notionem hominis symbolici se convertit atque de mytho civitatis originali disseruit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Gesammelte Werke. Hamburger Ausgabe, curante B. Recki, 26 vol., Hamburgi 1998-2008.
- Nachgelassene Manuskripte und Texte, curante K. Chr. Köhnke, J. M. Krois et al., Hamburgi 1995 sq.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Walter Eggers & Sigrid Mayer: Ernst Cassirer. An Annotated Bibliography, Novi Eboraci 1988
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Cornelia Richter, "CASSIRER, Ernst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 24 (Nordhausen, 2005. ISBN 3-88309-247-9) , columnae 400–423 (Theodisce)
- De Ernesto Cassirer apud paginam interretialem Universitatis Staffordiensis
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |